라틴어 문장 검색

Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem campus aget gemitus, vel quae, Tiberine, videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:15)
Exibunt multa nec ferient et interdum otiosa praeterlabetur oratio, sed multum erit in omnibus lucis, sed ingens sine taedio spatium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 11:2)
hic docti invenies patrem Tonanti, rectorem columenque Galliarum, prisci Ferreolum parem Syagri, coniunx Papianilla quem pudico curas participans iuvat labore, qualis nec Tanaquil fuit nec illa quam tu, Tricipitine, procreasti, qualis nec Phrygiae dicata Vestae quae contra satis Albulam tumentem duxit virgineo ratem capillo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum14)
"iamdudum ab sedibus illis incipe, fluctivaga qua praeterlabitur unda Sicanios longe relegens Alpheos amores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권96)
pax ita convenerat ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 40:1)
Sunt etiam odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per longum spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt supra terram sapore, odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore, qui sulphurati dicuntur, et reliquis locis similibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION